21 Maii
Appearance
| ||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Hebdomas | Lun | Mar | Mer | Iov | Ven | Sat | Sol | |||
hebd. 18 | 29 | 30 | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | |||
hebd. 19 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | |||
hebd. 20 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | |||
hebd. 21 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | |||
hebd. 22 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 1 | 2 | |||
hebd. 23 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | |||
(ISO 8601) | (ordo dierum 2024) | |||||||||
Index dierum |
21 Maii dies 141ª anni est (142ª annis bisextilibus) in calendario Gregoriano. 224 dies manent.
Secundum calendarium Romanum est ante diem decimum secundum Kalendas Iunias, quae a.d. XII Kal. Iun. abbreviantur.
Eventa
Saeculo 14
- 1388 - Universitas Coloniensis conditur.
Saeculo 18
- 1712 - Petrus I caput Russiae Petropolim transfert.
Saeculo 19
- 1809 (ad diem 22 Maii) - Pugna apud Aspern facta inter Francicos Napoleone imperatore duce et Austriacos. Primo Napoleo proelio vincitur.
- 1886 - Charilaus Tricupes Primus Minister Graeciae nominatur. Antecessor eius Demetrius Balbes fuerat.
Saeculo 20
- 1904 - FIFA, Societas Internationalis Pediludii Societatum, conditur.
- 1911 - Milites Franciae a Mulai Abd al-Hafiz sultano Maroci contra gentes rebellantes auxilio vocati urbes Fezzam et Rabatum occupant. Initium Crisis Secundae Maroci.
- 1997 - Post suffragium primo libere habitum Bakili Muluzi novus praeses Malavii fit, successor est Hastings Kamuzu Banda, qui dictator hunc civitatem duxerat ab anno 1964.
- 1998 - Indonesiae praeses Suharto magistratum abdicat, postquam multi cives id in viis et foris postulaverunt.
Saeculo 21
- 2006 - In Monte Nigro referendum de independentia habitur.
- 2018 - Gina Haspel praeses sedis centralis exploratoriae eligitur.
Nati
Saeculo 5 a.C.n.
- 428 a.C.n. - Plato, philosophus Graecus (mortuus anno 348 a.C.n.)
Saeculo 15
- 1453 - Hermolaus Barbarus, legatus et philologus Venetus (mortuus anno 1493)
- 1471 - Albertus Durer, artifex Germanicus (mortuus anno 1528)
Saeculo 16
- 1527 - Philippus IV, rex Hispaniae (mortuus anno 1598)
Saeculo 17
- 1688 - Alexander Pope, illustris poeta Anglicus (mortuus anno 1744)
Saeculo 18
- 1792 - Caspar Gustavus Coriolis, mathematicus et machinator Francicus (mortuus anno 1843)
- 1797 - Amadeus Gulielmus T.G. Bischoff, naturae studiosus et botanicus Germanicus (mortuus anno 1854)
Saeculo 19
- 1837 - Itagaki Taisuke, vir publicus Iaponicus (mortuus est anno 1919)
- 1843
- Carolus Albertus Gobat, vir publicus Helveticus (mortuus anno 1914)
- Ludovicus Renault, iurisprudentiae peritus Francicus (mortuus anno 1913)
- 1844 - Henricus Rousseau, pictor Francicus (mortuus anno 1910)
- 1851 - Leo Bourgeois, politicus Francicus (mortuus anno 1925)
- 1860 - Gulielmus Einthoven, medicus et physiologus Batavus (mortuus anno 1927)
- 1863 - Demetrius Stancov, legatus et rerum politicarum peritus Bulgaricus (mortuus anno 1940)
- 1867 - Francisca Densmore, ethnographa et ethnomusicologa Americana (mortua anno 1957)
- 1880 - Tudor Arghezi, scriptor Dacoromanicus (mortuus anno 1967)
Saeculo 20
- 1904 - Fats Waller, clavilista et organisator iazensis Americanus (mortuus anno 1943)
- 1906 - Sergius Gerasimov, moderator cinematographicus Russicus Sovieticus (mortuus anno 1985)
- 1916 - Iacobus Reuter, sacerdos catholicus Societatis Iesu Americanus (mortuus anno 2012)
- 1921 - Andreas Sacharov, physicus et vir publicus Sovieticus (mortuus anno 1989)
- 1922 - Pius Laghi, cardinalis Italicus (mortuus anno 2009)
- 1924 - Boris Vasil'ev, scriptor Russicus Sovieticus (mortuus anno 2013)
- 1930 - Milcolumbus Fraser, primus minister Australiae annis 1975 ad 1983 (mortuus anno 2015)
- 1934 - Benedictus Ingemar Samuelsson, biochemicus Suecicus.
- 1938 - Urs Widmer, scriptor Helveticus (mortuus anno 2014)
- 1939 - Henricus Holliger, litui Gallici psaltes, compositor et concentus magister Helveticus
- 1944 - Maria Robinson, praeses Hiberniae annis 1990 ad 1997.
- 1969 - Georgius LeMieux, rerum politicarum peritus Americanus factionis Republicanae.
- 1972 - Christophorus Wallace (The Notorious B.I.G.), rappista Americanus (necatus anno 1997)
- 1981 - Edson Buddle, pedilusor Civitatum Foederatarum Americae
- 1985
- Marcus Carta, cantor Italicus
- Marcus Cavendish, birotarius Monapiae.
- 1986 - Marius Mandžukić, pedilusor Croaticus.
- 1987 - Masato Morishige, pedilusor Iaponicus
- 1990 - Renatus Krhin, pedilusor Slovenicus.
Mortes
Saeculo 4
- 337 - Constantinus I imperator Romanus (natus 272)
Saeculo 12
- 1141 - Ioannes, ab anno 1107 episcopus Lexoviensis (natus anno ignoto)
Saeculo 13
- 1254 - Conradus IV, imperator Sacri Romani Imperii et rex Siciliae (natus anno 1528)
Saeculo 15
- 1471 - Henricus VI, rex Angliae (natus 1421).
- 1481 - Christianus I, rex Daniae (natus anno 1426)
Saeculo 16
- 1521 - Gulielmus II de Croÿ, imperatoris Caroli V praeceptor (natus anno 1458)
- 1541 - Ioannes Faber, Vindobonae episcopus et humanista (natus anno 1478)
Saeculo 17
- 1639 - Thomas Campanella, philosophus Italicus (natus anno 1568).
- 1647 - Petrus Corneliszoon Hooft, scriptor praecipue fabularum scaenicarum, poeta, et rerum gestarum scriptor Nederlandicus (natus anno 1581)
Saeculo 18
- 1786 - Carolus Scheele, chemicus Suecicus (natus anno 1746)
Saeculo 19
- 1892 - Carolus Hermanus Conradus von Burmeister, professor zoologiae, Ornithologiae et entomologiae Germanicus (natus anno 1807)
Saeculo 20
- 1919 - Victor Segalen, medicus navalis, ethnographicus, archaeologus, explorator, scriptor, poeta, linguista, et criticus Francicus (natus anno 1878)
- 1920 - Venustianus Carranza, praeses Mexici (natus est anno 1859)
- 1929 - Archibaldus Philippus Primrose, primus minister Britanniarum Regni (natus anno 1847)
- 1953 - Ernestus Zermelo, mathematicus Germanicus (natus anno 1871)
- 1957 - Alexander Vertinskij, cantor Russicus Sovieticus (natus 1889)
- 1964 - Tudor Vianu, poeta, philosophus ac litterarum et artium studiosus Dacoromanus (natus anno 1898)
- 1973
- Carolus Aemilius Gadda, scriptor Italicus (natus anno 1893)
- Ioannes Konev, dux militaris Sovieticus (natus 1897)
- 1978 - Armin Theophilus Wegner, poeta et scriptor Germanicus (natus anno 1886
- 1988 - Dino Grandi, politicorum peritus, legatus et minister Italicus aetatis Fascisticae (natus anno 1895)
- 1991 - Rajiv Gandhi, primus minister Indiae necatur (natus anno 1944)
- 1994 - Ioannes Goria, primus minister Italiae (natus anno 1943)
- 2000
- Ioannes Gielgud, histrio [[Regnum Britannicus (natus anno 1904)
- Ericus Mielke, vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) et dux vigilum clandestinorum (natus eanno 1907)
Saeculo 21
- 2006 - Catharina Dunham, saltatrix, anthropologa et scriptrix |Americana (nata anno 1909)
- 2016 - Andreas Maria Erba, episcopus Italicus (natus anno 1930)
Festa et Feriae
Vicimedia Communia plura habent quae ad 21 Maii spectant. |